- MAZUZAE
- MAZUZAEschedae erant, quae periodis e Deuteronomio binis inscriptae, postibus ex Lege, apud Hebraeos, asligi solebant. Et quidem, in Lege Militari, Deuter. c. 20. v. 5. cum in bellum arbitrarium exeundum esset, Sacerdos unctus in bellum et delectûs copiarum Ministri, omnibus, qui in procinctu essent, reliquisque proclamabant, vir ille qui adisicavit domum novam Gap desc: Hebrew καὶ οὐκ ενεκαίνισεν αὐτὴν et nondum deicavit eam, vadat et redeat in domum suam, ne forte moriatur in bello, et vir alter dedicet illam. Quam de novae domus exstructae dedicatione Legem Targum Uzielidis sic concipit: Quis est vir, qui aedificavit domum novam, et non fixit in ea postes, ad fundandam ipsam? eat et revertatur in domum suam, ne occasionem praebeat illi peccatum, ut interficiatur in bello, et vir alter fundet eam. Ubi quod de postibus figendis, atque ita domo fundanda, paulo obscurius est. Qui aedificaverit, fixit, forte, postes. Sed alia omnino Paraphrastae mens. Postem quidem Chaldaice Gap desc: Hebrew ab hebraeo Gap desc: Hebrew denotare certum est. Atque ita usurpatur, in praecepto, de verbis legis aliquot postibus portisque inscribendis, Deuteron. cap. 6. vers. 9. et cap. 11. vers. 20. (Mezuzoth) Et scribes ea super postes domus tuae et in portis tuis. Iam vero et Chaldaice et Rabbinice, voces illae, a poste et portis ipsis, translatae sunt, ad significandum itidem membranas seu schedas ipsas artificiose ex Lege inscribendas. Adeoque affigere Mezuzam (seu membranam eiusmodi) in foribus portarum, obvium habetur, apud Talmudicos alibique inParaphrastis Chaldaicis praeceptum illud explicantibus. Unde Maimondies, ubi accuratam Mazuzae scribendae convolvendaeque rationem tradit, Halach Tephillim c. 5. §. 6. et. 7. addit, tum aptandam eam esse postibus ostiorum, adeo ut cavae fistulae ex canna aut ligno aut alia quacumque materie, imposita; possit clavô aliâve eiusmodi re postibus, adiungi, et demum inquit, Et priusquam eam affigebat (qui sic praeparârat) in Poste ostii, adhibenda erat tunc primum benedictio haec, Benedictus sis tu Domine Deus noster, Rex Mundi, qui sanctisicavit nos praecptis suis et praecepit nobis affigere Mezuzam (seu Schedam iam dictam) Nec benedictio adbibenda erat, in eiusdem scriptione, nam affixio eius erat ipsum praeceptum, etc. Non vero locus videtur ullus, Gap desc: Hebrew quod in Targum est, in notione fundandi, ut quldem vertit Cephalerius in MS. cum necessario in ipsa exstructione fundaretur domus, ante allocutionem illam in procincut. Unde Seldenus verba illa Targum sic reddit, quis est vir, qui aedisicavit domum novam et nondum affixit in ea Mezuzam seu Schedam illam, ad persiciendam eam (seu habitationi, iuxta Legem idoneae nondum aptavit?) etc. In Mezuzis vero illis accurate scriptae fuerunt periochae binae sacrae; Altera, e Deuteronomii c. 6. versib. 4. 5. 6. 7. 8. et 9. ubi praceptum habetur, de scriptura postibus affigenda; Altera, ex eiusdem c. 11. versib. 13. 14. etc. usque in 21. ubi tantundem occurrit. Atque schedulae illae sic postibus affixae aedibus ita seu postibus ipsis cedebant, ut conductor sive qui illas ibi reperisser, sive qui ipse affixisset, cum discederer, auferre iure nequiret. Regulariter autem aiuntalia aedisicia, praeter domos habitationi aptatas, casque cubitorum quatuor minimum spatiô quadratas, praeceptô de Mezuzis neutiquam teneri, adeoque nec structuras Templi, aut Synagogas, in quibus habitatio nulla; exeptâ tamen, in Templo, portâ Nicanoris eiusque interioribus etconclavi Gap desc: Hebrew dicto, quod erat domus habitationis Pontisicis Max. per septiduum separatioms suae, ante festum nempe Expiationum; at que exceptis itidem portis Atriorum, Introituum (in aedes ex distantia ducentium) Urbium ac Oppidorum, quoniam receptum erat: Si fuermt domus praecepto Mezuzarum obligatae, Introitus ad loca eiusmodi similiter esse obligatos. Porro affigi solebant, ad latus dexterum introeunti; sique plura essent domui ostia, uniuscuiusque postibus pariter erant aftigendae: ut alia temperamenta ac subtilitates perquam numeroias, quas prolixe exsequitur Maimonides tract. Thephilin Wemazuza, omittam. Ac in hac ceremonia Mazuzarum affigendarum, ipsam novae domus dedicationem, nullam temporis ratione habitâ, constitisse vult paraphrasis Ionathanis dicta; de qua sontentia quidquid sit, certum est, non sine benedictione sollenni ac scheda illa sacra postibus affigenda, dedicationem ipsam rite persici potuisse; quia scil, simul ac aedes exstruebantur, affigenda erat. Postea vero res in superstitionem versa et Mazuzis istiusmodi nimium tribui coepit. Unde illud Psalm. 121. v. 5. Dominus custos tui, Dominus umbra super manum tuam dexteram (quod in Chaldaica paraphrasi Regia, Buxtorfiana, Iaiana, quasi id ipsum est) in Bombergiana redditur, Dominus custodiat te, Dominus obumbrabit tibi, propter Mezuztha (schedam illam) quae affixa est super latus dexterae tuae in introita tuo. Sic alibi eadem paraphrasis, pro co quod est, laeva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me Cantic. c. 8. v. 3. substituit, Dixit Synagoga Israel: Ego electa sum supra omnes populos, quia ego frontalia manui sinistrae meae et capiti meo, cartulaque (Mazuza seu scheda saepius dicta) affixa est lateri dextero portae meae, cuius tertia pars respicitthalamum meum, ut non habeant licentiam daemones ad mihi nocendum, etc, unde apparet, sicut phylacteria, ita Mazuzas has, procedente tempore in abusum degenerâsse, hominum, ad superstitionem nimium quam proclivium, culpâ. Et hinc forte Gentilium, in dedicatione Templorum, postem ostii Templi manu suâ tenere solitorum ritus ortus est, cuius luculentum testem habemus Ciceronem Orat. pro Domo sua aliosque. Sed hac de re dicemus infra in voce Postes, plura autem de Mazuzis, Vide apud Ioh. Seldenum de Synedriis Veterum Hebraeornm l. 3. c. 13. §. 2. etc. 14. §. 5.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.